-
nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium.
- (DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:26)
-
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
-
per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:23)
-
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
-
sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
- (DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
-
Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati.
- (DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:7)
-
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
-
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
-
Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis Phoebi cessaret otia nervus agens:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:24)
-
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
-
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
-
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)
-
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
-
Jam mea oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:63)
-
Sic oculus cordis, carnis caligine caecus [0466D] Languet, et eclipsim patiens, agit otia solus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:23)