라틴어 문장 검색

Dum proavos atavosque refers et nomina magna, Dum tibi noster eques sordida condicio est, Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVII1)
Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV5)
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni Maecenas, atavis regibus ortus eques, Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, Fama fuisse loquax chartaque dicet anus Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III1)
nam 'cuncti profecti' pugnat cum 'paucisque relictis'. ovantes alacres, non utique gaudentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1892)
ovantes laetantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5433)
postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 76011)
nam Tiburs est, ut ille indicat locus praedam Tiburtum ex agmine raptam portat ovans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 911)
laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
invadit sociosque incendia poscit ovantes hysteroproteron, ut aviditatem iuvenis ostenderet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 701)
non distinguendum, ut initium iuris iurandi sit 'ita me referat'. referat tibi magnus ovantem ivppiter mire ius iurandum conpositum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2061)
cum spoliis hinc est quod supra Euryalo dixit me referat tibi magnus ovantem Iuppiter, respiciens ad id quod posset fortiter facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2401)
victor cui vota processerunt, voti compos, ἐπιτυχών. ovantes abusio est, non proprietas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4092)
ovat iactat, gloriatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5001)
et est ordo, quo spolio potitus ovat gaudetque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5002)
murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)

SEARCH

MENU NAVIGATION