라틴어 문장 검색

Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 202:1)
ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:3)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:3)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 8:1)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION