라틴어 문장 검색

Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:2)
Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:5)
Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:12)
Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:3)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:13)
Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:4)
Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:5)
Ad dictum vero placitum rediit rex, venitque ad eum Balduinus in pago Camaracense;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:4)
Tempore enim aestivo convenerunt filii imperatoris in pago Alisacinse, Lutharius, Pippinus et Ludewicus, adducentes secum Gregorium papam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:2)
Et postea aestivo tempore Ludewicus et Karolus, predato pago Vangionensium, per angustum iter asperum Gronneorum Confluentes civitatem petierunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 60:4)
Bis in pago Wormaciense terre motus factus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION