라틴어 문장 검색

Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 2:1)
post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:2)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:4)
Illud, ne intereat, ante debebit attendere, ne quod in gingivis, palatove, aliave parte oris ulcus habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:5)
deinde palatum, totumque os occupant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 3:6)
Superiores fere per tempora oculos rigant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 49:2)
A mediisque naribus, aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:6)
aliaque transversa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:7)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
inde truces flavo comitantur vertice Galli, quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit et quos nascentes explorat gurgite Rhenus quosque rigat retro pernicior unda Garunnae, Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:55)
quidquid rigat ultima Tethys, extremos ultra volitat gens si qua Britannos, mota mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:72)
stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans clara Noti convexa rigat gladioque tremendum gurgite sidereo subterluit Oriona.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:70)
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:1)
Cum secueris autem, saepius eam rigato;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:4)
Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION