라틴어 문장 검색

deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:2)
deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:4)
Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:4)
Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:3)
neque illesepositi ciceris nec longae invidit avenae,aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cenavincere tangentis male singula dente superbo,cum pater ipse domus palea porrectus in hornaesset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장55)
Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:14)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne vertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:3)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Aurifices ad formandum auro nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:1)
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII3)
Vix implet cocleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII11)
nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 693)
aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 964)

SEARCH

MENU NAVIGATION