라틴어 문장 검색

hinc Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis floris serti et soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae voluptatum veris coma blan- dientes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:5)
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
(ARCHIPOETA, VI14)
deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:15)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)
Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 10:1)
atque ibi homo misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:3)
Sed adhuc lenior videtur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et gravibus invenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et virginum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:4)
quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:5)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장7)
si color aut rubore aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장27)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장7)
ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장308)
alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla † alteri maior est, sed plurimae perexiguae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장95)

SEARCH

MENU NAVIGATION