라틴어 문장 검색

quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 106:1)
C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 439:1)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitolii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장12)
neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장13)
quod argentum, exterius tantum inauratum, ad tantam longitudinem fili inaurati continuetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:8)
de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae et duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION