라틴어 문장 검색

Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
"abundantiori tristitia absorberetur frater."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:8)
"alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Calvinae vel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III55)
Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:1)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Tunc omnis palpitat artus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:4)
Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adulescentibus gloriae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:7)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
quo posset urbs et accipere a mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:2)
patet quod motus perpetuò transfertur à centro ad circumferentiam Vorticis, & per infinitatem circumferentiae absorbetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 21:3)
Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:15)
sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:3)
nam expulsa in altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:3)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION