라틴어 문장 검색

Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Sed equorum magister qui me curandum magna ille quidem commendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque servabat meo atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:4)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)
Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:4)
His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino vetus familiaritas:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:3)
at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:4)
denique vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri:
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:2)
Quinetiam constitutum ei est neque sanguini neque sumptui parcere (non si coronam suam oppignorare et Franciam ipsam desolare compelleretur) antequam aut tyrannidem Ottomannorum debellaverit aut hac via in paradisum aditum sibi patefecerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:7)
Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:10)
ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum.
(불가타 성경, 집회서, 24장41)
qui custodit paradisum discreta custodia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM56)
Neque ipsi preheminentie vestre congruum comperi magis quam Comedie sublimem canticam, que decoratur titulo Paradisi;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:4)
in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus;
(단테 알리기에리, Epistolae 103:3)
, que dicitur Paradisus'.
(단테 알리기에리, Epistolae 106:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION