라틴어 문장 검색

sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:8)
Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 2:6)
Tuscis namque ille puellis primus adhinnivit simulato numine moechus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권40)
"nubunt puellae, saepe luduntur dolis, amasionum comprimuntur fraudibus, incesta fervent, furta moechorum calent, fallit maritus, odit uxor paelicem, deos catenae conligant adulteros."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.165)
"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)
Si nihil impetres, Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 145)
Parasiti personam inde ablatam et militis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 13)
in ea est parasitus Colax, Et miles gloriosus;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 18)
Quod si personis iisdem uti aliis non licet, Qui magis licet currentes servos scribere, Bonas matronas facere, meretrices malas, Parasitum edacem, gloriosum militem, Puerum supponi, falli per servum senem, Amare, odisse, suspicari?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 21)
hic quidem est parasitus Gnatho Militis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 170)
Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 250)
parasitus cum ancilla.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3146)
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia Prehendi quemquam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 467)
hunc pro moecho postea Comprehendere intus, et constrinxere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 563)
Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 026)

SEARCH

MENU NAVIGATION