라틴어 문장 검색

Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
40. Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica;
(단테 알리기에리, Epistolae 109:1)
quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:14)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
moraliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5503)
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 22:3)
est enim haec partitio illorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:2)
- hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:5)
partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:6)
. . . . quia pertinet ad mores, quod ἦθοσ illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:1)
quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:1)
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:5)
qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem - quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt - , easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION