라틴어 문장 검색

Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem7)
Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:2)
Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 19:1)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset vir prudens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:24)
En" ait, "audisti, domino quid contigit isti, Utque sit ad regni moderamina corpore segni, Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:14)
Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:12)
Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae.
(불가타 성경, 호세아서, 13장13)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
(불가타 성경, 미카서, 4장10)
Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
(불가타 성경, 미카서, 5장2)
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 12:1)
Nunc iacet effeto lumine mentis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 24:1)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
iam tibi molitur stellantia serta Bootes inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:173)

SEARCH

MENU NAVIGATION