라틴어 문장 검색

verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)
Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:1)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Has duas sectas una anima parturit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:7)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
In utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:7)
Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:12)
In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:14)
Masculum igitur et parturivit, et peperit, qui spiritum salutis effudit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:15)
Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:2)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)
Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:11)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)
aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION