라틴어 문장 검색

Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 22장2)
P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장2)
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM202)
"Gradivum, nostri comites, arcete parumper, ut soli vacet aula mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:125)
si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
"durate parumper" inquit "et excussis muliebribus ore querellis fatorum toleremus onus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:91)
adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper Vandalicis auctam spoliis defensa probavit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:154)
et more Gabino discolor incedit legio positisque parumper bellorum signis sequitur vexilla Quirini.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:3)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
quod superest unum precibus, fortissime consul, adde meis, urbique tuum largire parumper, quem rogat, adventum, quam tu belloque fameque depulsa terris iterum regnare dedisti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:200)
adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장6)
iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장5)
paulatim inde ad iurgia prolapsi quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장5)
ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION