라틴어 문장 검색

Novissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:18)
adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:3)
imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:4)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)
ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 113:2)
satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 118:1)
in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 120:1)
consul rogat socrum ut aliquam partem aedium vacuam faceret quo Hispala immigraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION