라틴어 문장 검색

Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:1)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo Patri rependat, Patri, qui Cherubin sedile sacrum nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum1)
quid sanguine pasta voluptas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권116)
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:8)
Et simul his dictis faciem ostentabat et udo turpia membra fimo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:5)
Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS16)
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS20)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Forte per angustam tenuis volpecula rimam repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus ire foras pleno tendebat corpore frustra;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 718)
"has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 210)
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION