라틴어 문장 검색

Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)
caprae vero consuetudo haec in pastu videtur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:2)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta Excussi placuere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:47)
Vesanus in ortus Cambyses longi populos pervenit ad aevi, Defectusque epulis et pastus caede suorum, Ignoto te, Nile, redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:47)
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, Infantis domini conscia terra fuit, Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas Vidit reptantis sustinuitque manus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX1)
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte, De cavea fugiat ne male pastus aper.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVIII3)
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLI Porcellus lactans1)
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi, Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXIX Lupus1)
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus, Inter spumantes ilice pastus apros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXI Porcus1)
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXII Sauroctonos Corinthius1)
in lucem coluber deest 'processit'. sed colubrum non nulli promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, ut diceret 'coluber'. mala gramina pastus venenatis herbis, βεβρωκω`σ κακα` φάρμακα, hoc est pro malis graminibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4711)
legimus et silva pastus harundinea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4712)

SEARCH

MENU NAVIGATION