라틴어 문장 검색

Sed Plautus insuetum nomen reliquit, aitque in fabula Amphitryone pateram datam, cum longe utriusque poculi figura diversa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:3)
Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 4:1)
Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:2)
Paterisne acies errare profundo, Artibus et certas pelagi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:24)
si quid sensus post fata relictum est, Cedis et ipsa rogo, paterisque haec damna sepulchri, Teque pudet sparsis Pompeii manibus, uri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:17)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus, Tres pateris natos, Galla, perire fame.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIV1)
Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae Pallados et templi limina, Cosme, novi Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque Stat coma et in pectus sordida barba cadit, Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, Cui dat latratos obvia turba cibos, Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIII1)
Caelatus tibi cum sit, Anniane, Serpens in patera Myronos arte, Vaticana bibis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCII1)
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido In patera, Phrygio cum data cena viro est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI9)
Sanctorum nobis miracula reddis avorum Nec pateris, Caesar, saecula cana mori, Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae Et pugnat virtus simpliciore manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX1)
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura Mittimus autumni cerea poma mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIV2)
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo, Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, V Piper1)
Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLII Cereus1)
alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut sanguinis et sacri pateras, alibi partem corporis, ut extaque salsos porriciam in fluctus, alibi integras victimas, ut et solida inponit taurorum viscera flammis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2314)

SEARCH

MENU NAVIGATION