라틴어 문장 검색

rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina, confer conductum latronem, incendia sulpure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII54)
Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 4:1)
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni, manesque Acheronte remissos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 2:1)
Nomina poculorum Virgilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:1)
Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa De scyphis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:7)
Et sacer inplevit dextram scyphus
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:8)
Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:2)
Sed Plautus insuetum nomen reliquit, aitque in fabula Amphitryone pateram datam, cum longe utriusque poculi figura diversa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:3)
Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 4:1)
Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:2)
Paterisne acies errare profundo, Artibus et certas pelagi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:24)
si quid sensus post fata relictum est, Cedis et ipsa rogo, paterisque haec damna sepulchri, Teque pudet sparsis Pompeii manibus, uri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION