라틴어 문장 검색

et est tam in vitio qui non obstat injurianti, quam si parentesaut patriam aut amicos deserat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 45:23)
"Tam est in culpa quinon resistit injuriæ, si commode potest, quam si parentes aut amicosaut patriam relinquat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:11)
His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:21)
Et Ideo tanquam peregrinus ad illam sanctorum communem omnium patriam festinabat, petens pro hujus commorationis inquinamento remitti sibi peccata, priusquam discederet e vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:14)
tamen benedictionis illius gratia poterat solis benedicentium meritis deputari, vel pietati paternae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:5)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:8)
Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:9)
Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:10)
Ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione victuro, ante alia patriam esse convenit gloriosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 7:2)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 5:1)
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit, proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION