라틴어 문장 검색

Unde filium suum Engelradum, tironem armis agilem, paterna suggestione admonuit ut et caeteros sibi familiares, quatenus in una voluntate secum accensi, pauperes suos atque confratres Christianos a tot Turcorum caedibus et assultibus liberare et ulcisci velint, et absterrere toties insequentes hostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:2)
Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:1)
Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:3)
Abhinc injurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis ejusdem [0531B] comitis nocere non parcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:7)
Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi via quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Jerusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:1)
Ad hoc ulciscendum, opem et virtutem nostram precatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:7)
Engelradus pariter de eadem patria, Dudo miles egregius, Arnoldus, filius villici, Walterus de Castelens, et plurimi potentissimi [0618A] milites, quibus equorum cursus minime prodesse poterat, eisdem carnificibus obviam facti, sagittis occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:5)
Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:2)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:6)
et licet perpauci, tamen sanguine plurimo se in dextra sua ulti sunt, plurimos Turcorum sternentes, et ibidem honesta morte inter hostes feroces procumbentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:5)
quia nulla tunc [0692A] erat opportunitas urbem assiliendi, et suos decollatos ulciscendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:6)
Unde Tullius dixit, "Tam est in culpa qui nonresistit iniurie, si potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 71:7)
Nam utquidam philosophus dixit, iudex, "qui dubitat ulcisci, multos improbosfacit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:7)
Hinc patriæ poditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:4)
Judex, "qui dubitat ulcisci, multos improbos facit;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 231:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION