라틴어 문장 검색

"Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, injuriaset contumelias:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:44)
"Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:13)
opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:6)
Qui convicti et coram omni populo contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, Deo gratias!
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:4)
enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(아풀레이우스, 변명 3:8)
quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomtum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere;
(아풀레이우스, 변명 11:5)
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse.
(아풀레이우스, 변명 21:1)
ita ei lecti sui contumelia uectigalis est.
(아풀레이우스, 변명 73:6)
Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis alere abnuit;
(아풀레이우스, 변명 74:1)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)
mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat.
(아풀레이우스, 변명 97:10)
hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui tibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui maritum tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusauit?
(아풀레이우스, 변명 98:11)
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est.
(아풀레이우스, 플로리다 7:8)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
"Consiliator Aristomenes, qui fugae huius auctor fuit, et nunc moirti proximus iam humi prostratus grabatulo succubans iacet, et haec omnia conspicit, impune se laturum meas contumelias putat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION