라틴어 문장 검색

Famam curant multi, pauci conscientiam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F4)
pauci ex multis tranant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:5)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
a vobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 563:1)
ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:1)
Pauci ex multis sunt amici, homini qui certi sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3452)
Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말8)
Et sibi pauca rogent - multos si pauca rogabunt, Postmodo de stipula grandis acervus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 874)
qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 614:4)
Facile enim est Deo a multis paucosliberare, et super multos paucis victoriam dare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:12)
Facile enim est Deo amultis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 267:4)
Quod itaque ait Apostolus quosdam philosophorum et gentilium sapientium, hoc quod de Deo vel caeteris intelligebant, sibi potius quam Deo ascripsisse, atque hinc excaecari meruisse, paucis potius quam multis imputandum videtur, sicut et ipsa turpitudinis poena quam consequenter adjungit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:1)
Non enim otiosum videtur, quod non aut plures, aut pauciores interpositi sunt dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:2)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION