라틴어 문장 검색

Sed paucas praedas contraxerunt, propter diffugium quod Sarraceni cum rebus, armentis et pecudibus per montana et longinquam regionem faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:7)
[0481C] «Miror verba et querelam Solymani, Sansadoniae et Buldagis, filiorum regis Darsiani, super infestatione Christianorum, quorum obsidione Solymanus terras et urbes suas amisit, de quibus non facilius possent defendi, quam si a tot miseris et brutis animalibus fuissent obsessi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:2)
Et ecce universae nationes regni illius, et principes praedicti, per regionem Armeniae, Syriae, Romaniae, dispersi, in armis et copioso apparatu ad castrum Sooch convenerunt, habentes ducenta millia equitum bellatorum absque exiguo vulgo et femineo sexu, absque jumentis et camelis, et caeteris animalibus, quae nullo numero poterant conputari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:2)
pro visceribus [0499A] cujuslibet horum animalium, quinque solidi accipiebantur mutuo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:10)
Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:2)
Sed undique ab insequentibus victoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:4)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Potes eciam acquirerebonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarummaxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:18)
Et isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:43)
Per convenientes autem motui caelesti dispositiones corporales et apprehensiones animales iuvatur caelestis effectus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:7)
Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:20)
siquidem animalis proximus spiritali est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:5)
Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:6)
Quod animale spirat, habet vitalem spiritum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:7)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION