라틴어 문장 검색

Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata omnia constiterint nobis praeposta parata, quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:9)
In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas exolescente metu legis antiquioris ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:2)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Sunt illic Veneris novae figurae, Quales perditus audeat fututor, Praestent et taceant quid exoleti, Quo symplegmate quinque copulentur, Qua plures teneantur a catena, Extinctam liceat quid ad lucernam.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII2)
Communis tibi cum viro, Magulla, Cum sit lectulus et sit exoletus, Quare, dic mihi, non sit et minister.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCI1)
pellicere enim est blandiendo elicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 903)
ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem habendam pellicere non possent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3772)
pulchros enim a veteribus exsoletos dictos;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1197)
tabulis "neve alienam segetem pellexeris":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 993)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:6)
Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 4:1)
nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:2)
Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 3:1)
Homini namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes creaturas ad Creatorem perducendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION