라틴어 문장 검색

igitur agentem eam in matrimonio Rufri Crispini equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu et quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장12)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
mox occultis nuntiis pellexit Britannica auxilia, Batavorum cohortis missas in Germaniam, ut supra rettulimus, ac tum Mogontiaci agentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장5)
hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno studio, quod in homine fidem et industriam magnam videbat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in eis rebus quas apparabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique Rom.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 3:1)
uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 3:2)
L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:1)
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:1)
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 13:1)
Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 12:1)
Haemoniam primis Pelias frenabat ab annis, iam gravis et longus populis metus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 25:1)
Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 168:1)
sed equi frenato est auris in ore);
(호라티우스의 첫번째 편지, 156)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata omnia constiterint nobis praeposta parata, quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION