라틴어 문장 검색

"mandata refers, nunc omnia quando plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi rgolico, nondum aequa tuis, vice dicta reporta:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권162)
"me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est hospitiis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권265)
qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.3)
SIQUIDEM anno incarnationis dominicae DoLXoVo, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV.2)
ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent hostis ad dedendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 371:1)
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 2116)
sequestro mihi datast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 393)
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3173)
si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말4)

SEARCH

MENU NAVIGATION