라틴어 문장 검색

Etiam huius summae annua solutio nullo termino praefixo definita est, id quod Angli in eam partem accipiebant ac si pro tributo penderetur, sed specio tamen obtentu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:11)
12. Rex bene iam et certo informatus quod spes Perkini magis a coniuratis intra Angliam quam ab armis transmarinis penderent, iudicabat remedium mali eo optime applicari ubi fomes morbi erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:1)
idque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:2)
quae tamen res ex uno aut altero naturae axiomate pendet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:7)
At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:1)
sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:2)
et transeundum plane a Vulcano ad Minervam, si in animo sit veras corporum texturas et schematismos (unde omnis occulta atque, ut vocant, specifica proprietas et virtus in rebus pendet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:4)
Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:10)
Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:4)
ut irregularitas sive singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:8)
Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Livii:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:12)
atque omnem potentiam majorem pendere et ordine derivari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inventa est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 309:3)
At Motus Impressionis, licet sit diffusivus, et transitivus, tamen perpetuo pendere videtur ex primo movente;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:11)
, multum pendet de consensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:10)
At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION