라틴어 문장 검색

quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni proconsulare imperium?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장6)
initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장2)
neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum feminarumque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장3)
tum Hiero pueritiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in Abdagaesis domo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장6)
ea sententia valuit, quia plurima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad pericula erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장8)
et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)
legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장2)
Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio praepararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장10)
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장5)
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum fore qui indicio praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장8)
sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장5)
in universum aestimanti plus penes peditem roboris;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:1)
De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION