라틴어 문장 검색

magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum vetere sarmento probaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:5)
Malleolus autem sic ab iisdem pangebatur ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:5)
Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:4)
idque sarmentum sic demersum citius coalescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:8)
Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:3)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
sed adnodato superioris anni pollice, iuxta ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 4:2)
Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 6:4)
sin aliqua earum vel perfracta vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocaridebeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:5)
cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 1:3)
Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:6)
Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:2)
nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:7)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION