라틴어 문장 검색

Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
Quapropter sex diebus tanta penuria panis, et praecipue equorum pabuli sunt arctati, ut amplius mille fame et pestilentia periclitari viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:7)
Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:1)
De conscientia bona in opibus et inopibus rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 13:1)
Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos Instrue, quo possint inopem defendere vitam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:1)
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetat?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 6:1)
Inopes autem dicuntur sine opibus, vel qui nichil habent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:15)
Sive ergo egeni sint, sive pauperes spiritu, sive pauperes desubstantia huius mundi, sive inopes, super omnes intelligere debemus, Apostolo testante, qui ait in Epistula ad Galatas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:16)
"Parcet pauperi, et inopi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:14)
qui autem despicitdeprecantem, sustinebit penuriam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 18:12)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:1)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Hac ex causa collaticia stipe Valerius humatur ille Publicola, et subsidiis amicorum mariti, inops cum liberis uxor alitur Reguli, et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 11:1)
et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION