라틴어 문장 검색

Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:1)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)
Non est vitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vir perfidus inveniatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:5)
Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:8)
Magnus dux Florentiae Cosmus acutissimum telum vibravit in amicos perfidos aut incuriosas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:20)
Perniciosi minus sint si natalibus ignobiles quam si nobiles, si ingenio paulo truciores et asperiores quam si gratiosi et populares, denique si nuper honoribus admoti quam si veteratores facti sint et in honoribus suis muniti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:3)
Hac ope munitus, hac semper et arte potitus, Perfidus ut primum uenit arboris huius ad imum, Dissimulando rogat, scelus arbor ut hoc sibi prodat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:20)
Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:7)
"Sic te iussisti, cum perfidus ista petisti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:6)
Captent escas metuantque trucem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 9:1)
quorundam trux vultus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장76)
quorundam trux uultus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:4)
quorumdam trux vultus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:4)
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas trux aries;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:106)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)

SEARCH

MENU NAVIGATION