라틴어 문장 검색

Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
aestas veliferis solvit Etesiis,
(세네카, Thyestes 133:1)
quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:2)
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장22)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장18)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION