라틴어 문장 검색

Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:8)
Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant.
(카이사르, 내란기, 3권 72:2)
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장7)
Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장2)
Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장36)
Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장251)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장44)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장174)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장6)
16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION