라틴어 문장 검색

proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:2)
"Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus."
(아풀레이우스, 변신, 5권87)
"nam per saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur lacerata visceribus suis alitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit."
(아풀레이우스, 변신, 5권215)
Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:10)
Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:1)
Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:1)
Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:4)
Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:4)
Proinde sanctus filius noster Pinianus quod me praesente ac permittente iuraverit, verum est;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:19)
Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 5:6)
Proinde quoniam semper quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod dominus docuit:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:7)
Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio;
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:3)
Proinde vobis a verbis durioribus parcite;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:8)
Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION