라틴어 문장 검색

Rursus aestiva cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 2:1)
Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 2:2)
domitis armentis duplicia bubilia sint hiberna atque aestiva;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:2)
quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:2)
Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:4)
Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 5:1)
eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 9:2)
Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores, dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:2)
Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:1)
hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:3)
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:1)
Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:2)
Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:1)
Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 5:2)
sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION