라틴어 문장 검색

inanem concavam, vacuam, sine capite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6731)
sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2895)
sane veteres loca concava, vel si quid incurvum fuisset, cavernas appellabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2425)
qui quoniam aut motu aquae inferioris nascitur, aut crebris tonitribus, aut de concavis terris erumpentibus ventis, ideo ait 'si qua vi'. quod autem dicit 'infernas reseret sedes', notandum est etiam de inpossibilibus fieri posse comparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2432)
conditus in nubem id est si orbis eius quasi concavus fuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4421)
galeas inanes concavas ut "galeam ante pedes pro- iecit inanem". grandia ossa aut multa aut ingentia, quasi antiquorum et heroum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4961)
in solido ne ager sit concavus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2311)
alii dicunt ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4792)
vitreisque sedilibus ergo vellera similia esse debent, ubi perlucidus et caeruleus est color.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3491)
stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:6)
Illud video pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis perlucida.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:1)
neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:4)
quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 39:8)
quas primum perlucidas fecit ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:3)
sin inlustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 187:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION