라틴어 문장 검색

non minor hic Histro", "nisi quod, dum permeat orbem, Hister casuros in quae- libet aequora fontes accipit et Scythicas exit non solus in undas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4823)
"Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:6)
Denique cum receptissima Philosophorum aetatis hujus opinio sit, Medium quoddam aethereum & longe subtilissimum extare, quod omnes omnium corporum poros & meatus liberrime permeet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:1)
Nam radii Solares non agitant Media quae permeant, nisi in reflexione & refractione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:8)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 118)
) sacra lavaturas mane petebat aquas, ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권9)
stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton Miluus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권511)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:5)
Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:1)
Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:7)
Inde petens rapidum ripis declivibus aequor Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:11)
Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:1)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION