라틴어 문장 검색

Denique cum receptissima Philosophorum aetatis hujus opinio sit, Medium quoddam aethereum & longe subtilissimum extare, quod omnes omnium corporum poros & meatus liberrime permeet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:1)
Nam radii Solares non agitant Media quae permeant, nisi in reflexione & refractione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:8)
Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:13)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 44:2)
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 118)
Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:6)
praebent rupta locum stagna viantibus, riparum in faciem pervia sistitur circumstans vitreis unda liquoribus, dum plebs sub bifido permeat aequore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae20)
ista ministranti regimen solemne dierum haudquaquam soli datur a factore potestas, sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권105)
"hunc, hunc lacesse, hunc discute, invictum, inexsuperabilem, nullis procellis subditum, solique subiectum Deo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.56)
ut alia subiectus sit, non propter optionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 27:8)
Quam multa commoda haberet subiectus et obsequens maritus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 17:9)
Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 7:5)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION