라틴어 문장 검색

nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 645:1)
mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 10:1)
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 138:1)
huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 314:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 396:2)
atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 499:1)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
Numidam promptum ad omnia audenda agendaque donis perlicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam pervadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 98:2)
murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:1)
fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:1)
peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 24:1)
legionarii ceteras partis urbis pervadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 42:2)
cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION