라틴어 문장 검색

Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 172)
perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 119)
ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장5)
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장1)
Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese ueluti cedentem insequeretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장2)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장8)
Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit ?"
(세네카, 행복론, Liber V 102:7)
en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten20)
quamquam non ante forum legesque severas passus, sed tacita studiorum occultus in umbra, defensare metus adversaque tela subisti pellere, inermis adhuc et tiro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii39)
"tu pace mihi, tu nube sub ipsa armorum festisque super celebrabere mensas - accipias fessisque libens iterum hospita pandas flumina defensasque velis agnoscere turmas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권383)
saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:4)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION