라틴어 문장 검색

Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis laborantibus succurrebant.
(카이사르, 내란기, 2권 6:3)
postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.
(카이사르, 내란기, 2권 30:3)
Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:8)
nam plura castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis praesidiis succurri posset.
(카이사르, 내란기, 3권 52:2)
His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 70:1)
se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur;
(카이사르, 내란기, 3권 80:5)
Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장9)
Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장2)
Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장3)
ita ne succurrere quidem posse corruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium68)
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium108)
succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장56)
et iocineris dolori succurrit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장56)
at si vel copia sui male habet, vel corrupta est, nullo modo melius succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장21)
Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo avertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION