라틴어 문장 검색

Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 2:2)
cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:7)
contentio confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:7)
non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:7)
Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 2:1)
Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et quod optimum existimaveris, id sequere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 762)
Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:8)
ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:1)
verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 350:1)
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
ordine ipso narrationem sequitur confirmatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:1)
mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 241:2)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν προ`σ ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 172:1)
iuris confirmatio huiusmodi est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION