라틴어 문장 검색

Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti imperatori, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 4:1)
Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 16:2)
Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 10:1)
Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis existimans curam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 12:1)
Tum defensores animo praestantes et viribus, per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 10:1)
Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, et ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus, multitudinis pondere circumveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 13:1)
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere, et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua quam petiit, medio noctis horrore, vita facilius est absolutus, anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum, inter complures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre iam inde a maioribus nobili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 22:1)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Cumque corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:2)
At in Galliis barbarico tumore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 25:1)
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 7:1)
Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:1)
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 14:1)
Et nanctus horam impendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit, contraque Germani, nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa, nec componere aciem, nec resurgere in vires permittebantur urguente instanter victore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION