라틴어 문장 검색

Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, nova particularia rursus facile indicant et designant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:3)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut privante, perspicue designant praxin in aliquibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:12)
eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:2)
illae practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:50)
Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiae Potestatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:51)
Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:2)
Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:7)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
(불가타 성경, 아모스서, 6장1)
super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장9)
Ad haec autem considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna plurimis vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum, quae subiecta sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장25)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장26)
Cum igitur quattuor matheseos disciplinarum de arithmetica, quae est prima, perscriberem, tu tantum dignus eo munere videbare, eoque magis inerrato opus esse intellegebam.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:6)
Nascuntur autem tales numeri ita, ut substantiam naturamque suam in ipsa etiam propria generatione designent ex pariter paribus et pariter inparibus procreari.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION