라틴어 문장 검색

ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:5)
quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:4)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 449:2)
si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 42:2)
An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetu potius bella quam perseverantia gerat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 65:1)
aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:1)
proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 249:1)
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 285:1)
vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:3)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION