라틴어 문장 검색

Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo.
둘째 날에는 흠 없는 숫염소 한 마리를 속죄 제물로 바치고 나서, 황소로 제단을 정화하였듯이 그것을 다시 정화하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 43장22)
Dixit et ad Aaron: " Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ".
그러고 나서 모세는 아론에게 말하였다. “제단으로 가까이 가서 형님의 속죄 제물과 번제물을 바쳐, 형님과 백성을 위하여 속죄 예식을 거행하십시오. 그리고 주님께서 명령하신 대로, 백성의 예물을 바쳐 그들을 위하여 속죄 예식을 거행하십시오.” (불가타 성경, 레위기, 9장7)
Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
생물의 생명이 그 피에 있기 때문이다. 나는 너희 자신을 위하여 속죄 예식을 거행할 때에 그것을 제단 위에서 쓰라고 너희에게 주었다. 피가 그 생명으로 속죄하기 때문이다. (불가타 성경, 레위기, 17장11)
Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi.
이것으로 사제는 실수로 죄를 저지른 그 사람을 위하여 주님 앞에서 속죄 예식을 거행한다. 이렇게 그를 위하여 속죄 예식을 거행하면 그는 용서를 받는다. (불가타 성경, 민수기, 15장28)
Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:8)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
Maior in obsequiis sed ei uirtutibus impar, Angelice plebis exercitus omnibus istis Persoluit ius obsequii mundoque minora Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:18)
Si terre uicium, scelus orbis, crimina mundi Ad meritum pensans, uellem persoluere penas, Aut iterum terras uelarem fluctibus, undis Vestirem montes iterum, totumque periret Diluuio genus humanum, nec fluctibus ullum Exciperet uite meritum, nec uiueret alter Deucalion alterque Noe concluderet archam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:4)
Hiis hylarata magis propriumque oblita laborem Virgo, nec ulterius pondus conquesta uiarum, Persoluit grates et celi numen adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:1)
Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:94)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
Cum omnia lege suae originis meis legibus teneantur obnoxia, mihique debeant jus statuti vectigalis persolvere, fere omnia tributarii juris exhibitione legitima, meis edictis regulariter obsequuntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:2)
Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:6)
Sicque stipendiariae administrationis jura, officiosissima curiositate persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION