라틴어 문장 검색

Extrema vero die concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:1)
"O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:11)
ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 6:3)
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:1)
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:1)
Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:2)
Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:1)
ARGUMENTUM OPERIS.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:1)
Quid velit distinctio trium personarum in una divinitatis essentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:6)
Quare opera trium personarum indivisa dicantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:8)
Fides, inquit, est sperandarum rerum substantia, argumentum non apparentium (Hebr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:10)
Argumentum non apparentium, hoc est probatio quod sint aliqua non apparentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:13)
Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:26)
"Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium," hoc veraciter debet credi quod non valet videri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:30)
Argumentum est ratio quae rei dubiae facit fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION