라틴어 문장 검색

usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 7:5)
animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:2)
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:8)
' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:32)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
quantus ab aetherio personat axe fragor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 227)
vacuis querellae personant praesepibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium47)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit, personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1104)
"ecquis virorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, levique vectum lembulo amplum per aequor auferas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.133)
Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:11)
Iamque dies alterque dies processit, et aurae vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:1)
vocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION